Löydetty 3412 Tulokset: Terra Israel
Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)
Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec. (Liber Exodus 17, 11)
Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto, (Liber Exodus 18, 1)
et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: “Advena fui in terra aliena”, (Liber Exodus 18, 3)
narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)
Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum, (Liber Exodus 18, 9)
Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)
et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 25)
Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. (Liber Exodus 19, 1)
Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: (Liber Exodus 19, 3)
Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. (Liber Exodus 19, 5)