Löydetty 387 Tulokset: Tempore
Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)
Eodem autem tempore Anti ochus inhoneste revertebatur de regionibus circa Persidem. (Liber II Maccabaeorum 9, 1)
Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis. (Liber II Maccabaeorum 12, 39)
cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter. (Liber Proverbiorum 5, 19)
Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat. (Liber Proverbiorum 6, 14)
cum eo eram ut artifex: delectatio eius per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, (Liber Proverbiorum 8, 30)
Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est. (Liber Proverbiorum 17, 17)
Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo. (Liber Proverbiorum 25, 11)
Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)
Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? (Liber Ecclesiastes 7, 17)
Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)