Löydetty 32 Tulokset: Teipsum
Dixitque Dominus ad Moysen: “Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine”. (Liber Exodus 33, 17)
Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem, (Liber Ecclesiasticus 1, 38)
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)
Dum adhuc superes et aspiras, non commutes teipsum cum omni carne. (Liber Ecclesiasticus 33, 21)
Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. (Liber Ecclesiasticus 38, 9)
Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis. (Liber Ecclesiasticus 38, 22)
honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 19)
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)