Löydetty 881 Tulokset: Suum
et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis, (Liber I Maccabaeorum 14, 41)
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. (Liber I Maccabaeorum 16, 24)
Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis. (Liber II Maccabaeorum 4, 29)
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)
Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire”. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. (Liber II Maccabaeorum 10, 7)
Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit. (Liber II Maccabaeorum 14, 15)
Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: “Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit!”. (Liber II Maccabaeorum 15, 34)
Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. (Liber Proverbiorum 1, 18)
quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae, (Liber Proverbiorum 8, 29)