Löydetty 881 Tulokset: Suum
Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum. (Liber Psalmorum 93, 3)
Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. (Liber Psalmorum 98, 2)
Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit. (Liber Psalmorum 102, 1)
Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum. (Liber Psalmorum 104, 19)
Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum. (Liber Psalmorum 104, 23)
Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur. (Liber Psalmorum 104, 29)
Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius. (Liber Psalmorum 105, 24)
Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. (Liber Psalmorum 105, 26)
Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 105, 42)
Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia. (Liber Psalmorum 105, 43)
Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. - (Liber Psalmorum 106, 8)
Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam (Liber Psalmorum 106, 40)