Löydetty 881 Tulokset: Suum
Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel. (Liber II Regum 6, 23)
Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. (Liber II Regum 6, 24)
Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum”. (Liber II Regum 6, 29)
Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “Quid tibi dixit Eliseus?”. At ille respondit: “Dixit mihi: Recipies sanitatem”. (Liber II Regum 8, 14)
Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus. (Liber II Regum 8, 19)
Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “Regnavit Iehu!”. (Liber II Regum 9, 13)
Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 9, 28)
Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: “Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum?”. (Liber II Regum 9, 30)
Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel; (Liber II Regum 9, 36)
Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)
Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus. (Liber II Regum 13, 23)
Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum; (Liber II Regum 14, 5)