Mosaico decorativo

Löydetty 2824 Tulokset: Super

  • Nunc igitur surge et procede et loquere ad cor servorum tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala, quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens”. (Liber II Samuelis 19, 8)

  • Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem?”. (Liber II Samuelis 19, 11)

  • Et ait David: “Quid mihi et vobis, filii Sarviae, quia efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro hodie me factum regem super Israel?”. (Liber II Samuelis 19, 23)

  • Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: “Quia propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?”. (Liber II Samuelis 19, 43)

  • Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit. (Liber II Samuelis 20, 8)

  • Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos; (Liber II Samuelis 20, 23)

  • Adoniram vero super onera; porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis. (Liber II Samuelis 20, 24)

  • Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas”. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • Dixeruntque ei Gabaonitae: “Non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de Israel”. Ad quos ait: “Quod ergo dixeritis, faciam vobis”. (Liber II Samuelis 21, 4)

  • Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)

  • Et ascendit super cherub et volavit et devolavit super pennas venti. (Liber II Samuelis 22, 11)

  • coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me; (Liber II Samuelis 22, 34)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina