Mosaico decorativo

Löydetty 2824 Tulokset: Super

  • prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. (Liber Proverbiorum 25, 22)

  • Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)

  • viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula. (Liber Proverbiorum 30, 19)

  • ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius. (Liber Proverbiorum 31, 10)

  • Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii; (Liber Ecclesiastes 5, 7)

  • Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos. (Liber Ecclesiastes 10, 7)

  • Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. (Liber Ecclesiastes 11, 1)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina