Löydetty 335 Tulokset: Suos
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 3)
Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos (Evangelium secundum Matthaeum 23, 1)
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 49)
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. (Evangelium secundum Marcum 6, 45)
Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “Quem me dicunt esse homines?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)