Löydetty 3038 Tulokset: Sun
dixit Raphael puero: “Thobia frater!”. Et dixit ei: “Ecce ego”. Et dixit illi: “In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram, (Liber Thobis 6, 11)
sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam”. (Liber Thobis 6, 12)
Tunc respondens Thobias dixit Raphael: “Azaria frater, audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illos occidit; (Liber Thobis 6, 14)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis”. Et dixit Thobias: “Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes”. Et Raguel dixit ei: “Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem”. (Liber Thobis 7, 11)
Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret et in quibus reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies, et filius eius non veniebat, (Liber Thobis 10, 1)
Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)
quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum!”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna (Liber Thobis 11, 15)
Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa. (Liber Thobis 11, 18)
Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam”. (Liber Thobis 12, 1)
qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. (Liber Thobis 12, 10)
Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt. (Liber Thobis 12, 16)