Löydetty 3038 Tulokset: Sun
Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent. (Liber Numeri 10, 21)
Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur. (Liber Numeri 10, 28)
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)
Et ait Moyses: “Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense integro!". (Liber Numeri 11, 21)
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina: (Liber Numeri 13, 3)
Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue. (Liber Numeri 13, 16)
humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae”. Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt. (Liber Numeri 13, 20)
et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! (Liber Numeri 14, 2)
et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. (Liber Numeri 14, 37)
Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum”. (Liber Numeri 14, 43)
“Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt (Liber Numeri 17, 2)