Löydetty 3038 Tulokset: Sun
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; (Epistula ad Romanos 7, 5)
Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; (Epistula ad Romanos 8, 1)
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. (Epistula ad Romanos 8, 5)
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. (Epistula ad Romanos 8, 8)
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. (Epistula ad Romanos 8, 14)
Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. (Epistula ad Romanos 8, 28)
qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, (Epistula ad Romanos 9, 4)
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “In Isaac vocabitur tibi semen”. (Epistula ad Romanos 9, 7)
Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen; (Epistula ad Romanos 9, 8)