Mosaico decorativo

Löydetty 3038 Tulokset: Sun

  • Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)

  • Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo (Actus Apostolorum 5, 17)

  • Adveniens autem quidam nuntiavit eis: “Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum”. (Actus Apostolorum 5, 25)

  • Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. (Actus Apostolorum 5, 36)

  • Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. (Actus Apostolorum 5, 37)

  • Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; (Actus Apostolorum 5, 41)

  • et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem. (Actus Apostolorum 7, 16)

  • cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in Aegyptum (Actus Apostolorum 7, 39)

  • Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis, (Actus Apostolorum 7, 52)

  • Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. (Actus Apostolorum 8, 1)

  • ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)

  • notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 24)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina