Löydetty 3038 Tulokset: Sun
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Et respondens Iesus dixit ad illos: “Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. (Evangelium secundum Lucam 5, 31)
Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu. (Evangelium secundum Lucam 6, 11)
Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. (Evangelium secundum Lucam 6, 30)
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Lucam 7, 25)
Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? (Evangelium secundum Lucam 7, 31)
Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 32)
Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Dixit autem ad illam: “Remissa sunt peccata tua”. (Evangelium secundum Lucam 7, 48)
Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)