Löydetty 3038 Tulokset: Sun
In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum. (Liber Ieremiae 4, 11)
Nuntiate gentibus. Ecce adsunt! Auditum facite hoc super Ierusalem: “Custodes venerunt de terra longinqua et dederunt super civitates Iudae vocem suam; (Liber Ieremiae 4, 16)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me contumax erat”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 4, 17)
Contritio super contritionem vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito tentoria mea. (Liber Ieremiae 4, 20)
“Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt”. (Liber Ieremiae 4, 22)
Aspexi montes, et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt. (Liber Ieremiae 4, 24)
Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. (Liber Ieremiae 4, 26)
A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. (Liber Ieremiae 4, 29)
Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. (Liber Ieremiae 5, 6)
“Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant. (Liber Ieremiae 5, 7)
Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. (Liber Ieremiae 5, 8)
Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini. (Liber Ieremiae 5, 10)