Löydetty 3169 Tulokset: Sum
Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum spernere non possum”. (Liber Thobis 9, 4)
Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret et in quibus reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies, et filius eius non veniebat, (Liber Thobis 10, 1)
Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)
Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa. (Liber Thobis 11, 18)
Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam”. (Liber Thobis 12, 1)
Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. (Liber Thobis 12, 13)
Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini”. (Liber Thobis 12, 15)
“Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius. (Liber Thobis 13, 2)
Et consummati sunt sermones confessionis Thobis. Et mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in Nineve. (Liber Thobis 14, 1)
Et misit Nabuchodonosor rex Assyriorum ad omnes inhabitantes Persidem et ad omnes inhabitantes ad occasum: inhabitantes Ciliciam et Damascum et Libanum et Antilibanum et ad omnes inhabitantes circa faciem maritimae; (Liber Iudith 1, 7)
Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuit cum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo; (Liber Iudith 2, 2)
Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se, (Liber Iudith 2, 4)