Löydetty 3169 Tulokset: Sum
Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. (Liber I Samuelis 2, 28)
Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2, 30)
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)
Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)
In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo. (Liber I Samuelis 3, 12)
Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi”. Qui respondens ait: “Praesto sum”. (Liber I Samuelis 3, 16)
Et dixit ad Heli: “Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie”. Cui ille ait: “Quid actum est, fili mi?”. (Liber I Samuelis 4, 16)
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)
Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen: (Liber I Samuelis 5, 4)
Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos”. (Liber I Samuelis 6, 21)
Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. (Liber I Samuelis 7, 1)
Dixit autem Samuel: “Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum”. (Liber I Samuelis 7, 5)