Löydetty 3169 Tulokset: Sum
Et rursum: “In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. (Liber Iosue 3, 10)
“Sumite vobis de populo duodecim viros singulos per singulas tribus (Liber Iosue 4, 2)
Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. (Liber Iosue 4, 20)
Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5, 6)
Qui respondit: “Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni”. (Liber Iosue 5, 14)
Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum eo — duxerunt eos ad vallem Achor, (Liber Iosue 7, 24)
ubi dixit Iosue: “Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac”. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt. (Liber Iosue 7, 25)
Siquidem et illi, qui ceperant et succenderant civitatem, egressi sunt ex urbe in occursum eorum et hostes medios habuerunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, (Liber Iosue 8, 22)
Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad vesperum; et ad solis occasum praecepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius de ligno proieceruntque in ipso introitu portae civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. (Liber Iosue 8, 29)
At illi ad Iosue: “Servi, inquiunt, tui sumus”. Quibus Iosue ait: “Quinam estis et unde venistis?”. (Liber Iosue 9, 8)
Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”. (Liber Iosue 9, 11)
En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti. (Liber Iosue 9, 12)