Mosaico decorativo

Löydetty 3169 Tulokset: Sum

  • Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. (Evangelium secundum Lucam 7, 7)

  • Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)

  • In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. (Evangelium secundum Lucam 7, 21)

  • Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)

  • Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. (Evangelium secundum Lucam 8, 31)

  • Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)

  • Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)

  • Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • Dicebat autem ad omnes: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. (Evangelium secundum Lucam 9, 23)

  • Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? (Evangelium secundum Lucam 9, 25)

  • Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina