Löydetty 3169 Tulokset: Sum
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae. (Liber Proverbiorum 30, 23)
leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, (Liber Proverbiorum 30, 30)
IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)
Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est: (Liber Ecclesiastes 1, 9)
Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. (Liber Ecclesiastes 1, 16)
et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)
Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis. (Liber Ecclesiastes 2, 10)
Rursus detestatus sum omnem laborem meum, quo sub sole laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit post me; (Liber Ecclesiastes 2, 18)
Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)
Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit. (Liber Ecclesiastes 3, 15)
Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? (Liber Ecclesiastes 3, 21)
Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 4)