Löydetty 800 Tulokset: Suam
Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. (Liber Proverbiorum 22, 6)
ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)
Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne tu quoque efficiaris ei similis; (Liber Proverbiorum 26, 4)
responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 26, 11)
quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius; (Liber Proverbiorum 26, 25)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)
Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. (Liber Proverbiorum 29, 15)
Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat. (Liber Proverbiorum 29, 24)
IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)
CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 20)
Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)