Löydetty 800 Tulokset: Suam
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron. (Liber I Regum 15, 13)
Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: “Num tu es, domine mi, Elias?”. (Liber I Regum 18, 7)
Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus!”. (Liber I Regum 18, 39)
Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum. (Liber I Regum 19, 3)
Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam. (Liber I Regum 20, 43)
Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)
Et ille ait: “Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber I Regum 22, 17)
Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam!”. (Liber I Regum 22, 36)
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)
ait patri suo: “Caput meum, caput meum!”. At ille dixit servo: “Tolle et duc eum ad matrem suam”. (Liber II Regum 4, 19)
Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. (Liber II Regum 4, 20)