Löydetty 1879 Tulokset: Spe
Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino. (Liber Psalmorum 31, 25)
Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. (Liber Psalmorum 32, 10)
De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. (Liber Psalmorum 33, 13)
De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram, (Liber Psalmorum 33, 14)
Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius, (Liber Psalmorum 33, 18)
quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. (Liber Psalmorum 33, 21)
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. (Liber Psalmorum 33, 22)
TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo. (Liber Psalmorum 34, 9)
PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui sperant in eo. (Liber Psalmorum 34, 23)
Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit. (Liber Psalmorum 36, 3)
Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt; (Liber Psalmorum 36, 8)