Löydetty 1879 Tulokset: Spe
Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi. (Liber Psalmorum 16, 6)
Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor. (Liber Psalmorum 16, 8)
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe. (Liber Psalmorum 16, 9)
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua. (Liber Psalmorum 17, 7)
Aspectus eorum quasi leonis parati ad praedam et sicut catuli leonis recubantis in abditis. (Liber Psalmorum 17, 12)
Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo. (Liber Psalmorum 17, 15)
Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. (Liber Psalmorum 18, 3)
In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. (Liber Psalmorum 18, 7)
Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. (Liber Psalmorum 18, 13)
Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me; (Liber Psalmorum 18, 23)
Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. (Liber Psalmorum 18, 25)
Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. (Liber Psalmorum 18, 31)