Löydetty 1879 Tulokset: Spe
Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit: (Liber Iudith 9, 1)
Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella; (Liber Iudith 9, 7)
Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator. (Liber Iudith 9, 11)
et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem, usquedum transiit convallem, et iam non videbant eam. (Liber Iudith 10, 10)
Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam: (Liber Iudith 10, 14)
Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet”. (Liber Iudith 10, 16)
Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: “Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram”. (Liber Iudith 10, 19)
Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius. (Liber Iudith 10, 23)
Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt: (Liber Iudith 11, 20)
“Non est talis mulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum”. (Liber Iudith 11, 21)
Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis. Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram”. (Liber Iudith 11, 23)
Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum. (Liber Iudith 12, 9)