Mosaico decorativo

Löydetty 1879 Tulokset: Spe

  • Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)

  • Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo”. (Liber II Samuelis 6, 22)

  • Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus! (Liber II Samuelis 7, 19)

  • Qui adorans eum dixit: “Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?”. (Liber II Samuelis 9, 8)

  • Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et civitatibus Dei nostri; Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo”. (Liber II Samuelis 10, 12)

  • Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. (Liber II Samuelis 11, 2)

  • Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit. (Liber II Samuelis 11, 13)

  • Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. (Liber II Samuelis 12, 9)

  • Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. (Liber II Samuelis 12, 10)

  • Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis”. (Liber II Samuelis 12, 12)

  • Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David. (Liber II Samuelis 13, 1)

  • Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans. (Liber II Samuelis 13, 19)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina