Löydetty 1879 Tulokset: Spe
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)
At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. (Actus Apostolorum 3, 5)
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)
Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)
ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, (Actus Apostolorum 3, 20)
et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. (Actus Apostolorum 4, 3)
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; (Actus Apostolorum 4, 19)
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; (Actus Apostolorum 5, 30)
Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. (Actus Apostolorum 5, 37)
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; (Actus Apostolorum 5, 41)
quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. (Actus Apostolorum 6, 6)
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)