Löydetty 1879 Tulokset: Spe
Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 35)
hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 43)
Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 20)
Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 5)
Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 3)
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. (Evangelium secundum Marcum 3, 25)
Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. (Evangelium secundum Marcum 11, 11)
Et docebat dicens eis: “Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)
Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. (Evangelium secundum Marcum 11, 19)