Mosaico decorativo

Löydetty 1879 Tulokset: Spe

  • Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem. (Prophetia Ezechielis 13, 6)

  • et ponam faciem meam contra hominem illum et faciam eum in exemplum et in proberbium et disperdam eum de medio populi mei, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 14, 8)

  • Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)

  • Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. (Prophetia Ezechielis 16, 59)

  • Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus. (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • Ecce plantata est; ergone prosperabitur? Nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur et in areis, in quibus germinaverat, arescet?”. (Prophetia Ezechielis 17, 10)

  • “Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; (Prophetia Ezechielis 17, 12)

  • Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet? (Prophetia Ezechielis 17, 15)

  • Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 17, 21)

  • Quae cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes eius, tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum. (Prophetia Ezechielis 19, 5)

  • Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina