Löydetty 95 Tulokset: Solus
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)
mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. (Liber Genesis 32, 25)
At ille: “Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos”. (Liber Genesis 42, 38)
Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44, 20)
Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18, 14)
Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)
Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)
Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra. (Liber Leviticus 13, 46)
Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. (Liber Numeri 11, 14)
Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. (Liber Numeri 11, 17)
De summis silicibus video eum et de collibus considero illum: populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur. (Liber Numeri 23, 9)