Löydetty 2771 Tulokset: Sit
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et sanctissima. (Liber II Paralipomenon 31, 14)
dummodo recensiti essent mares ab annis tribus et supra, cuncti qui ingrediebantur templum Domini, ut singulorum dierum ministeria observarent iuxta divisiones suas. (Liber II Paralipomenon 31, 16)
Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et supra per ministeria et turmas suas. (Liber II Paralipomenon 31, 17)
Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. (Liber II Paralipomenon 31, 18)
Porro pro filiis Aaron, sacerdotibus in agris et suburbanis urbium singularum dispositi erant nominatim viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et omni, qui recensitus erat inter Levitas. (Liber II Paralipomenon 31, 19)
Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Ierusalem — ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis — ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 9)
Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? (Liber II Paralipomenon 32, 11)
Quis est de universis diis gentium, quas deleverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu? (Liber II Paralipomenon 32, 14)
Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: “Sicut dii gentium terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista”. (Liber II Paralipomenon 32, 17)
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)
Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. (Liber II Paralipomenon 34, 4)
Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 5)