Löydetty 2771 Tulokset: Sit
Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?”, dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit”. (Liber II Samuelis 11, 21)
Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)
Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: “Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. (Liber II Samuelis 12, 1)
Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit; (Liber II Samuelis 12, 15)
Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: “Num mortuus est puer?”. Qui responderunt ei: “Mortuus est”. (Liber II Samuelis 12, 19)
misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Iedidia (id est Amabilis Domino) propter Dominum. (Liber II Samuelis 12, 25)
Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum; (Liber II Samuelis 12, 27)
Cui respondit Ionadab: “Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: “Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius””. (Liber II Samuelis 13, 5)
Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius”. (Liber II Samuelis 13, 6)
Misit ergo David ad Thamar domum dicens: “Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum”. (Liber II Samuelis 13, 7)
Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa. (Liber II Samuelis 13, 14)
Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam. (Liber II Samuelis 13, 18)