Löydetty 2771 Tulokset: Sit
Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. (Liber Iosue 10, 40)
Et percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque Gabaon, (Liber Iosue 10, 41)
Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph, (Liber Iosue 11, 1)
Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias; (Liber Iosue 11, 8)
fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit. (Liber Iosue 11, 9)
Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. (Liber Iosue 11, 10)
Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio. (Liber Iosue 11, 11)
Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. (Liber Iosue 11, 12)
Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit. (Liber Iosue 11, 13)
a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit. (Liber Iosue 11, 17)
Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; (Liber Iosue 12, 2)
Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)