Löydetty 2771 Tulokset: Sit
dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit”. (Evangelium secundum Lucam 23, 41)
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu (Evangelium secundum Lucam 23, 52)
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. (Evangelium secundum Lucam 23, 53)
Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; (Evangelium secundum Lucam 23, 55)
Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. (Evangelium secundum Lucam 24, 4)
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. (Evangelium secundum Lucam 24, 51)
Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. (Evangelium secundum Ioannem 2, 6)
Dicit ad eum Nicodemus: “Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)