Löydetty 2771 Tulokset: Sit
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)
Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei. (Prophetia Malachiae 3, 18)
Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)
Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 12)
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)
Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)
ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)