Löydetty 2771 Tulokset: Sit
iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. (Liber Exodus 37, 14)
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. (Liber Exodus 37, 27)
Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Exodus 38, 21)
Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 25)
Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 26)
ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 26)
mensam cum vasis suis et propositionis panibus, (Liber Exodus 39, 36)
et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 19)
Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. (Liber Exodus 40, 20)
ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 23)
et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita, (Liber Leviticus 1, 7)
confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 17)