Löydetty 2771 Tulokset: Sit
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos. (Liber II Maccabaeorum 13, 2)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)
Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 26)
Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei niterentur, (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae misit, (Liber II Maccabaeorum 14, 12)
Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent. (Liber II Maccabaeorum 14, 19)
Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas; (Liber II Maccabaeorum 14, 21)
Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. (Liber II Maccabaeorum 14, 23)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 14, 27)