Löydetty 2771 Tulokset: Sit
Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus. (Liber II Maccabaeorum 7, 4)
Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes: (Liber II Maccabaeorum 7, 5)
Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio. (Liber II Maccabaeorum 7, 26)
Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum. (Liber II Maccabaeorum 7, 42)
Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis. (Liber II Maccabaeorum 8, 8)
At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum. (Liber II Maccabaeorum 8, 9)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura. (Liber II Maccabaeorum 8, 11)
et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum — Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima consecuti sunt C; (Liber II Maccabaeorum 8, 20)
quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit. (Liber II Maccabaeorum 8, 21)
insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 8, 23)
humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)