Mosaico decorativo

Löydetty 2771 Tulokset: Sit

  • Et dixit Ozias et principes ad eam: “Vade in pacem, et Dominus Deus sit ante te in ultionem inimicorum nostrorum”. (Liber Iudith 8, 35)

  • Et revertentes descenderunt de tabernaculo eius et abierunt ad dispositiones suas. (Liber Iudith 8, 36)

  • Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtus eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum homines per te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et per virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius. (Liber Iudith 11, 7)

  • Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a facie eorum, et misit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra, quicumque audierint ea. (Liber Iudith 11, 16)

  • Et dixit Holofernes ad eam: “Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio. (Liber Iudith 11, 22)

  • Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere. (Liber Iudith 12, 1)

  • et misit ad Holofernen dicens: “Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem”. (Liber Iudith 12, 6)

  • Et praecepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae. (Liber Iudith 12, 7)

  • Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum. (Liber Iudith 12, 11)

  • Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea. (Liber Iudith 12, 15)

  • Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)

  • Et percussit in cervicem eius bis in virtute sua et abstulit caput eius ab eo. (Liber Iudith 13, 8)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina