Löydetty 1219 Tulokset: Sin
et dices: “Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis”; (Prophetia Ezechielis 38, 11)
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam. (Prophetia Ezechielis 39, 3)
ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum. (Prophetia Ezechielis 45, 11)
Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina. (Prophetia Ezechielis 45, 12)
et oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 45, 24)
et oblationem ephi per arietem, per agnos autem oblationem, quantum dederit manus eius, et olei hin per singula ephi; (Prophetia Ezechielis 46, 5)
et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet oblationem, per agnos autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 46, 7)
Et in diebus festis et in sollemnitatibus erit oblatio ephi per vitulum et ephi per arietem, per agnos autem erit oblatio, quantum invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 46, 11)
Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula per angulos atrii. (Prophetia Ezechielis 46, 21)
Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam. (Prophetia Ezechielis 47, 12)
possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)
erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)