Löydetty 1491 Tulokset: Sicut
Sicut scriptum est in Isaia propheta: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; (Evangelium secundum Marcum 1, 2)
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; (Evangelium secundum Marcum 4, 31)
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
At ille dixit eis: “Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo”. (Evangelium secundum Marcum 9, 13)
Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “Mortuus est!”. (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis. (Evangelium secundum Marcum 11, 6)
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Marcum 14, 16)