Mosaico decorativo

Löydetty 1491 Tulokset: Sicut

  • Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae, (Canticum Canticorum 7, 4)

  • collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 5)

  • Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis. (Canticum Canticorum 7, 6)

  • Dixi: “Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius”. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 9)

  • Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 10)

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)

  • Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. (Canticum Canticorum 8, 10)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)

  • Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)

  • Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)

  • Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. (Liber Ecclesiasticus 3, 5)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina