Löydetty 1491 Tulokset: Sicut
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. (Liber Proverbiorum 25, 13)
Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi. (Liber Proverbiorum 25, 20)
Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet. (Liber Proverbiorum 26, 2)
Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem. (Liber Proverbiorum 26, 8)
Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 26, 11)
Sicut insanit, qui mittit sagittas et lanceas in mortem, (Liber Proverbiorum 26, 18)
Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas. (Liber Proverbiorum 26, 21)
Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum. (Liber Proverbiorum 26, 23)
Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo. (Liber Proverbiorum 27, 8)
Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)
Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua. (Liber Ecclesiastes 5, 14)
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 6)