Löydetty 1491 Tulokset: Sicut
Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)
Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos. (Liber I Regum 21, 11)
Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. (Liber I Regum 21, 22)
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Quaere, oro te, hodie sermonem Domini”. (Liber I Regum 22, 5)
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium”. (Liber II Regum 2, 19)
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. (Liber II Regum 3, 2)
Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. (Liber II Regum 5, 14)
Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. (Liber II Regum 7, 7)
Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis dicentes: “Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant”. (Liber II Regum 7, 10)
Respondit autem unus servorum eius: “Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus”. (Liber II Regum 7, 13)
Evenit ergo ei, sicut praedictum erat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. (Liber II Regum 7, 20)