Löydetty 20 Tulokset: Servierunt

  • Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis. (Liber Nehemiae 9, 35)

  • et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius; (Liber Nehemiae 12, 45)

  • Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. (Liber Psalmorum 106, 36)

  • et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. (Liber Ieremiae 8, 2)

  • dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)

  • Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos! (Liber Baruch 4, 32)

  • et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina