Löydetty 2345 Tulokset: Sed
et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 7)
Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi, (Liber I Maccabaeorum 2, 29)
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula. (Liber I Maccabaeorum 2, 57)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter”. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: “Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium”. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)
Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas. (Liber I Maccabaeorum 6, 20)
et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur. (Liber I Maccabaeorum 6, 24)
Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos; (Liber I Maccabaeorum 6, 25)
sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii. (Liber I Maccabaeorum 6, 29)