Löydetty 2345 Tulokset: Sed
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus”. (Liber I Regum 2, 26)
Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “Non egrediar, sed hic moriar”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi”. (Liber I Regum 2, 30)
Et ait Salomon: “Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)
et dixit Deus Salomoni: “Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, (Liber I Regum 3, 11)
sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. (Liber I Regum 3, 13)
Responditque altera mulier: “Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est”. E contrario illa dicebat: “Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit”. Atque in hunc modum contendebant coram rege. (Liber I Regum 3, 22)
Tunc rex ait: “Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit””. (Liber I Regum 3, 23)
Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher; (Liber I Regum 4, 10)
Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio; (Liber I Regum 4, 15)
Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. (Liber I Regum 6, 22)
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. (Liber I Regum 6, 30)
“A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”. (Liber I Regum 8, 16)