Löydetty 2345 Tulokset: Sed
sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)
Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum. (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; (Epistula II ad Corinthios 4, 8)
persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; (Epistula II ad Corinthios 4, 9)
Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem. (Epistula II ad Corinthios 4, 16)
non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt. (Epistula II ad Corinthios 4, 18)
Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)
Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)
sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, (Epistula II ad Corinthios 6, 4)
in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, (Epistula II ad Corinthios 6, 5)