Löydetty 2345 Tulokset: Sed
Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos. (Evangelium secundum Marcum 13, 22)
Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam”. (Evangelium secundum Marcum 14, 28)
Petrus autem ait ei: “Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego”. (Evangelium secundum Marcum 14, 29)
Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “Sedete hic, donec orem”. (Evangelium secundum Marcum 14, 32)
et dicebat: “Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu”. (Evangelium secundum Marcum 14, 36)
Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae”. (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
Iesus autem dixit: “Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli”. (Evangelium secundum Marcum 14, 62)
Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. (Evangelium secundum Marcum 15, 7)