Löydetty 2345 Tulokset: Sed
dicentes: “Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)
Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)
et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)
At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique. (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: (Evangelium secundum Marcum 2, 6)
Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 14)
Et Iesus hoc audito ait illis: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)
Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos”. (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti”. (Evangelium secundum Marcum 3, 29)
Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te”. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)
Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Marcum 3, 34)